[49] EPISTOLA XLIX.

Clarissimo viro

D. IOANNI a LASCO,

Polono, Emdae in Frisia Christum praedicanti, domino colendiss. & fratri chariss.

Gratiam & vitae innocentiam a domino. Accepi literas tuas, Vir clarissime idemque mihi colendissime Domine, ac magna cum admiratione & voluptate legi. Gratulor autem tibi imprimis, frater in Domino venerande & charissime, quod tanta cum liberalitate gratiam suam in te effudit vere munificentissimus Dominus. Ac novi te jam olim, ex iis, ad quas remittis, beatae memoriae D. Erasmi scriptis tum ex relatione eorum quoque, qui te viderunt aliquando & audiverunt Basileae: verum multo rectius, nunc te novi, cum videlicet te Christum Dominum recepisse & Antichristum cum Pharisaismo reliquisse; terrenas item opus calcare, & coelestia bona cupidissime sectari, intelligo. Ago autem gratias Domino nostro Iesu Christo pro incredibili illo suo beneficio, tibi liberalissime praestito, ac eumdem ardentissimis oro precibus, ut quod feliciter in te coepit, ad tuam multorumque in Ecclesia salutem absolvat felicissime. Amen. Postulas ut te recipiam in meam amicitiam & pro fratre deinceps habeam. Scilicet & in te verum est, quod in omnibus fere doctissimis praedicatur, nempe eximiae eruditioni eximiam conjunctam esse modestiam & humanitatem. Quid enim, obsecro, modestius, quidque humanius, quam quod amicitiam BULLINGERI, qui nihil revera in se eximii agnoscit, homo doctissimus & multis virtutibus clarissimus, ultro expetis? cum tua non mihi tantum, sed & bonis omnibus jam olim fuerat ambienda. Certe hoc est vere piarum mentium ingenium, ut sicut alias •το κρειτον• obtinent, ita non tam •φιλεισται• quam •φιλειν• quaerant. Et hunc animum vere divinum ex eo habent, qui usque adeo ipsa charitas est, ut non solum prior, sed & vilissimos mortales, pulverem ac terram, inenarrabili amore complexus, & hunc suum erga nos amorem non levi aliqua nota, sed excellentissima, misso ac tradito pro nobis unigenito, testatus sit. Exosculor itaque divinam hanc animi tui modestiam & humanitatem, curaboque pro mea virili, ut si par esse in reddendis vicibus nequeo, haud procul tamen praecurrentem insequar. Placet tibi mea simplicitas in enarrandis sacris literis, & in explicandis contraversiis religionis nostrae. Bene est doctissime & dilectissime mi frater, gaudeo tibi meam probari simplicitatem, quam nostro seculo non omnibus doctis placere doleo. Nam ut horum nimis lubrica & subtilis dissertatio plurimum contentionis & ambiguitatis parit in Ecclesia: ita video Apostolos CHRISTI, qui Spiritus primitias accepere simplicitati imprimis studuisse, & illa ipsa sua simplicitate totum terrarum orbem convertisse ad Christum: video simplici, constante sibi, firma & solida doctrina, instructas DEI Ecclesias & firmas perstare & satis agere tranquillas. Ideo & scribendo & dicendo simplicitati studeo, & studentibus simplicitati valde delector. Sequendum hanc meam simplicitatem scripsi venerabili Patri ac Domino D. Ioanni Recamp, Abbati coenobii Aduardiae, quem adhortor ut Ecclesias suae fidei creditas reformet, & ea in re tua & aliorum bonorum & doctorum opera utatur. Adjunxi epistolae, alioqui copiosae, librum, quem olim scripsi DE AUTHORITATE VERBI DEI, & DE OFFICIO ET FUNCTIONE PRAELATORUM ECCLESIAE; quem item nunc contra Cochlaeum edidi; in quo nonnulla & de Ecclesiarum reformatione disputavi. Ejus exemplum tibi quoque mitto. Libentius dedissem Commentarios vel in Matth. vel in Ioannem, vel in Epistolas Pauli: sed obstitit itineris incommoditas. Sic autem testari volo aditum tibi ad me paratum apertumque patere, mecum videlicet agendi, sicuti postulas, de omnibus quae forte incident: Nec ingratum esset si tua, quae De lapsu & restituti hominis ... conscripsisti, videre possem. Non quod in tua virgulam mihi censoriam sumere velim: sed quod tuis erudiri cupiam. D. Hermannum meum Aquilomontanum officiosissime salutabis, cui etiam scripsissem nisi infirmitas & aegritudo corporis obstaret. Dominus IESUS CHRISTUS servet te cum omnibus invocantibus nomen ejus. Oro ut ad nundinas autumnales Francfordiam, tuas, nisi molestum sit, mittas, quibus de rebus tuis certiorem facias. Commendatum me habe in tuis precibus. Vive & vale. Tiguri XXIV. Iunii. Anno Domini MDXLIV.

Tuus ex animo totus D. quantus quantus est,

H. BULLINGERUS.

Tigurinae Ecclesiae Minister.

Salutant te Symmistae & Fratres omnes. Megander Gualtherus, Fabricius, Pellicanus, Bibliander, Gesnerus, Ammianus, Collinus, Werdmullerus, & reliqui servi Christi.